monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 14
Indignamini mihi, quod Iovinianum non docuerim, sed vicerim. Imo indignantur mihi, qui illum anathematizatum dolent: et cum laudent quod sunt, accusant quod esse se simulant. Quasi vero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non invitus ac repugnans in veritatis vincula ducendus. Et haec dicerem, si vincendi studio, contra regulam Scripturarum quippiam locutus fuissem; et sicut viri fortes in controversiis solent facere, culpam praemio redimerem. Nunc vero cum interpres magis Apostoli fuerim, quam dogmatistes, et commentatoris sim usus officio, quidquid durum videtur, ei magis imputetur quem exposuimus, quam nobis qui exposuimus. Nisi forte ille aliter dixit, et nos simplicitatem verborum eius maligna interpretatione detorsimus. Qui hoc arguit, de ipsis Scripturis probet. 'Diximus: Si bonum est mulierem non tangere, malum ergo est tangere: nihil enim bono contrarium est, ni malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat:' et caetera usque ad propositionem alterius capituli. Hoc ideo subiecimus, quia Apostolus dixerat: 'Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat' . In quo differunt verba mea a sensu Apostoli? Nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito: ille definit, ego sciscitor: ille aperte dicit: 'Bonam est homini mulierem non tangere,' ego timide quaero, si bonum est mulierem non tangere. Si dubitantis est, non confirmantis. Ille dicit: 'Bonum est non tangere: ego quid bono contrarium esse possit, adiungo. Statimque in consequentibus: Animadvertenda Apostoli prudentia. Non dixit: 'Bonum est homini uxorem non habere, sed Bonum est mulierem non tangere:' quasi et in tactu eius periculum sit; quasi qui illam tetigerit, non evadat. Vides igitur non de coniugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad comparationem pudicitiae et virginitatis, et Angelicae similitudinis, bonum est homini mulierem non tangere. 'Vanitas vanitatum, et omnia vanitas', dicit Ecclesiastes . Si omnes creaturae bonae, ut a bono Creatore conditae, quomodo universa vanitas? Si terra vanitas, numquid et coeli, et Angeli, et Throni. Dominationes, Potestates, caeteraeque Virtutes? Sed quae per se bona sunt, ut a bono Creatore condita, ad comparationem meliorum vanitas appellantur. Verbi gratia: lucerna lampadis comparatione pro nihilo est: lampas stellae collatione non lucet: stellam lunae confer, caeca est: lunam soli iunge, non rutilat: solem Christo confer, et tenebrae sunt. Ego sum, inquit, qui sum . Omnem igitur creaturam si Deo contuleris, non subsistit. 'Ne tradas, inquit Esther, haereditatem tuam his qui non sunt' , idolis scilicet et daemonibus. Et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. In Iob quoque legimus, a Baldad dictum de impio: 'Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus. Habitent in tabernaculo eius socii eius, qui non est:' haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet nisi esset: tamen quia Deo periit, non esse dicitur. Ergo secundum hunc comparationis sensum, 'malum diximus mulierem tangere (licet uxori nulla facta sit mentio) quia bonum est non tangere.' Et subiecimus: 'Virginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes.' Utique frumentum et hordeum creatura Dei est. Verum in Evangelio maior turba hordeaceis panibus, minor frumentaceis pascitur : 'Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine' . Aliis verbis id ipsum locuti sumus, quando aurum virginitatem, argentum nuptias diximus: et centum quadraginta quatuor millia virginum signatorum, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: in quo ostendi voluimus, omnes qui virgines non permanserint, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Iesu Christi, esse pollutos. Quod si cui asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam; quanta inter frumentum et hordeum est, legat S. Ambrosii de Viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse. 'Neque ita coniugium praetulit Apostolus, ut studia virginitatis extingueret: sed a continentiae persuasione incipiens, ad incontinentiae remedia descendit. Et cum bravium supernae vocationis fortibus demonstrasset, deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes. Didicerat enim et ipse, quia Dominus Iesus aliis panem hordeaceum, ne in via deficerent : aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent , demonstravit. Et in consequentibus: Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda est. Lex enim astringit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet: conversio eius ad virum sit, ut ei ipse dominetur . Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo. Et in alio loco: Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum . Videtis quam evidens coniugalis sit definitio servitutis. Et post pusillum. Si igitur bonum coniugium servitus est, malum quid est, quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere.' Universa quae nos de virginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille brevi arctavit compendio, in paucis multa comprehendens. Virginitas ab eo persuasio continentiae: nuptiae, remedia incontinentiae praedicantur. Et significanter a maioribus ad minora descendens, virginibus bravium supernae vocationis ostendit, nuptas ne in via deficiant, consolatur. Alios laudat, alios non despicit. Coniugium hordeo, virginitatem corpori Christi comparat. Et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. Denique nuptias dicit, quasi necessitatis sarcinam declinandas, et definitionem esse evidentissimae servitutis. Et multa alia quae tribus libellis de virginibus latissime prosecutus est.